- BALBIS
- BALBISGraece Αλβὶς, in Stadio, nonnullis idem quod ὕ ςπληγξ: alii accurtiores vero distinguunt. Utraque enim quidem ad Stadii dii ingressum, unde cursores emittebantur; sed Βαλβις proprie fuit linea, in solo depressa et modic cavata, cui insistebant Cursores: At Ὕςπληγξ repagulum vel regula altius e folo elata et opposita Cursoribus; quae siguô currendi datô, ruebat repente et in Βαλβίδα incidebat, ad cuius cavi modulum ita attemperate facta erat, ut decidens lineae huius cavitatem im pleret et exaequaret. Quô sactô et limite complanatô in cursum se dabant ac pedum cerramen auspicabantur εὶ ςαδιεῖς. Statiu l. 6. Theb. v. 593.Ut ruit, atque aequum summisit regula limen,Corripuêre leves spatium, etc.Itaque Βαλβὶς linea erat, ad quam stabant Cursores: ὕςθληλξ transversum repagulum, quod inter duo alia arrectaria et exstantia ligua positum signô, a duobus Hermulis utrinque funibus laxabatur, videinfra ubi de his ἀφετηρίοις Hermulis. Ovidius alicubi carcerem vocat βαλβίδα, sed abusive; Nulli quippe carceres in Stadio, uti infra videbimus. Sed et Circi sores cancellatim ac reticulatô opere factae, Βαλβίδες quoque dictae sunt, utdicemus in voce Cancelli. Plura vide apud Salmas. ad Solin. p. 923.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.